Type de texte | source |
---|---|
Titre | I dieci libri dell’Architettura di M. Vitruvio, tradotti e commentati |
Auteurs | Barbaro, Daniele |
Date de rédaction | |
Date de publication originale | 1556 |
Titre traduit | |
Auteurs de la traduction | |
Date de traduction | |
Date d'édition moderne ou de réédition | |
Editeur moderne | |
Date de reprint |
(VII, 5), p. 319-322
Quid in diuersis conclauibus pingendum sit, pro rei dignitate, partim superiori capite, partim hoc monemur a Vitruuio. Ex picturae diffinitione argumentatur id quod decet, postea libere reprehendit, qui a vera antiquorum pictorum et recta ratione discessere. Qua in re acriter inuehitur in id picturae genus, quod nostri Grottescam vocant, ut pote quae res sit, ut nullo modo stare possit : nam cum pictura sit rerum quae sunt, vel quae esse possunt, imitatio, qui fiet, ut recte factum iudicemus quod in eo genere tentatur et efficitur, animalia scilicet aedes ferentia, cannae arundinesque columnas significantes, montruorum articuli, naturarum dissimilitudines et variorum generum mixtiones, quas fieri minime natura patitur ? Certe quemadmodm phantasia confuse in somnis rerum imagines nobis affert, saepeque res natura dissimiles spectris aggregari solet, ita recte possumus dicere ab eo picturae genere fieri, quod picturae somnium recte nominare possumus. Simile quid in dicendi arte vel loquendi peritia videre solemus. Nam dialecticus rationi nititur satisfacere, orator sensibus et rationi, poeta aliquanto magis sensui quam rationi, sophista vero monstra parit et huiusmodi, qualia nobis phantasia solet afferre, cum sensus a somno opprimuntur. Quam vero commendandus sit sophista, dicant ii qui discrimen inter verum et falsum, inter verum et verisimile ponere possunt.
Certe fucus colorum et laboris effugium et verae artis ignorantia eo deduxit pictores, ut vanae oblectationi inani re satisfaciant. Credo etiam ego primum huiusmodi genus, quod nullius est laboris et aliquae voluptatis, in hypogeis et cryptis, quas grottas, unde nomen habent, inuentum, et vere digna loco pictura, in qua colorum praestantia potius quam artificis manus et ingenium commendatur. Excusant se pictores artificiosamque rem dicunt et quasi hieroglyphicam, signis et monumentis praeclaram eam picturae speciem volunt esse, neque omnibus datum esse dicunt, posse apte et concinne eam efficere, ut picturae subtilitas, partium responsus, significationum vis, inuentionum pulchritudo, lineamentorum tractus, concinnitas inde spectabilis habeatur ; sed haec quam vere eos excusent, alii videant, sed nos ad res, non ad somnia intendamus. Pictura quemadmodum caetera, quae ab hominibus, hoc est ab ratione utentibus fieri solent, propositum et intentionem habeat aliquid imitandi et repraesentandi, ad id propositum omnis compositio est referenda ; et quemadmodum poetae fabulis prodesse hominibus debent et musica suum ad effectum aliquem finem habere, ita quae pictura imitamur, non solum oculis, sed animo aliquid utilitatis afferre oportet ; cumque pictura et poetica varia sint pro rerum qualitate, quae triplici genere continentur, summo, medio et infimo, ita quae maiestatem habent publicis et praestantissimorum operibus adhibebuntur, unde megalographia deducta est, quae vero mediocribus conueniunt, suis locis ponantur, quemadmodum infima docet Vitruuius suis locis pingenda.
Post dignitatis venustatisque considerationem ars adhibenda est, qua rerum formas suis numeris absolutas certosque corporum fines figuramus, symmetria et proportiones partium inter se et ad corpus relatas obseruamus ; item actus gestusque et viuacitatem repraesentare oportet, affectus demum et mores, quod paucorum est et nostris temporibus vix consideratur, in quo artis perfectio est collocata, fines corporum ita terminare ut interminati videantur, quique sint tam leniter leuiterque ducti, ut etiam intelligatur quod non cernitur, putetque oculus se videre quod non videat (fumatam speciem istam nostri dicunt). Ita enim corporum quorundam superficiem natura terminauit, ut lineae finesque eorum tenui quadam ratione ductae videantur, suauem et dulcem et teneram fugam nostri dicerent in horizonte ac terminatione visus, quemadmodum in planis quae optice artis diligentia et subtilitate pinguntur. Idque quod aio esse et non esse videtur et maximo iudicio et experientia perficitur, ignorantes oblectat et scientes mirari facit. Praeterea colores eorumque compositiones subtiles, efficacesque virorum imitationes et splendores teneritudinemque membrorum muliebrium et effectam, sed parum expressam musculorum partitionem carne ita recte vestitam et tectam, ut subesse sentiantur musculi, qui in virili corpore ; ita sub pannis et vestibus corpus esse intelligatur et nudidatem in vestitu ostendamus, flexus et striae suaviter ducantur, nihil efficientes, quod venustate careat et rem non repraesentet ut est, proxima vel remota, directa vel abscedens, alta vel depressa, visus demum conueniens ratio habeatur. Sed mens nostra non est hoc loco diffusius haec pertractare, neque de aliis ornamentis agere, cuiusmodi sunt obelisci, pyramides, sepulchra, tituli, columnae, quarum rerum descriptiones, ex veterum monumentis desumptae, iam typis excusae, omnibus notae sunt, de quibus etiam Alberti libro nono. De coloribus autem, de quibus agit Vitruvius hoc capite, postea suo loco dicam.
Dans :Grotesques(Lien)